Ab
OSISMIS NUNTII
Brest ante
diem decimum Kalendas decembres
scriptores
: Scholae « IROISE » discipuli qui latinam linguam discunt (2nde 6 & 7)
De
urbis nostrae castello
Undecimo saeculo ab urbe
condita, Postumo imperatore, Osismi in Aremorica habitabant. In
fluminis « Penfeld » ripa castellum aedificaverunt
cujus vestigia etiamnunc videri possunt in imis castelli
praesentis moenibus.
Axel & Ewen
|
Photo wikipedia
De gallicanis vestibus
Mihi nomen Fraesia est.
Quod ducis filia sum, vestes pulcherrimae sunt. Linea tunica et
lanea castula induta sum. Meum pallium quoque laneum est et calcei e
corio faciuntur. In mea sporta, sunt fungi quos in silva legi.
Agnès & Jessika
photo personnelle
De « Samain »
nocte
Apud Gallos, anni
initium Kalendis novembris erat. Anni ultimo die, mortuorum animos
parentes visitare putabant. Erant quoque ritus ut novus annus
secundus esset. Nox dei « Samain » erat. Nunc
« Halloween » celebramus.
Clémentine & Maïwenn
|
affiche Erwan Largy
OSISMORUM FARREI PRAECEPTUM
Quod
tibi necessarium est : farina + fermentum = 185g
mel
liquidum = 120g
lac = 50cl
tria ova
uvae
siccae aut pruna sicca aut mala concisa
Ova
et mel misce
Bene agita
Farinam et lac adde
Butyro patinam copiose circumfunde
Parationem in patinam funde
photo personnelle
Uvas aut prunas aut mala adde …. aut nihil
In calido furno coque (200°C – 40mn)
Hoc
praeceptum vobis placiturum esse speramus !
Julie & Manon
Aucun commentaire:
Enregistrer un commentaire